라틴어 문장 검색

Cuius assertioni, quia in tantum fidem accommodasti, ut in promptuario memoriae verba ex integro reconderes, quae postmodum iunioribus mellito ore eructares, coeperunt fratres instantius meae pusillitati incumbere, ut eorum ferventi desiderio satisfacerem ac pro virium facultate tantorum operum seriem perire non sinerem.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:1)
Quod stupefacti videntes qui confluxerant, beatissimum regem et martyrem Edmundum illi viro desideriorum iudicaverunt meritis similem, qui inter esurientium rictus leonum illesus sprevit minas insidiantium.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:13)
Nempe hic Auriaci nuper vexilla secutae Confluxere acies;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 6:2)
Tunc confluent ad eum omnes Iudei, estimantes Deum suscipere, sed suscipient diabolum.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:26)
Talia enim indignanter eructo, ut pudici homines pudoris characterem revereantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:53)
Potus etiam inundans diluvium, in nimias despumat libidines, cibique effrenis ingurgitatio consimiles nauseas superfluitatis eructat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:41)
qui mellitae adulationis favos foras eructant;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:4)
quoniam ubi muneris perorat altitudo, adulator hypocriticas laudes, famas umbratiles, de thesauro sui cordis eructat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:13)
Qui in praecipitio arrogantiae exaltatus, spiritum elevationis eructat, in vallem dejectae humilitatis ruinose descendat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:7)
Eodem anno, aestatis tempore inchoante quo Petrus et Godescalcus congregato exercitu praecesserant, postmodum ex diversis regnis et terris scilicet e regno Franciae, Angliae, Flandriae, Lotharingiae gens eopiosa et innumerabilis Christianorum, igne divini amoris flagrans, et crucis signo suscepto, undique incessanter per turmas suas confluebant cum omni supellectile et substantia rerum et instrumentis armorum, quibus Jerusalem profiscentes indigebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 52:1)
Dehinc rex per dies [0412D] octo plurimum conventum suorum habens, qui etiam ad videndum tam nominatissimum principem confluxerant, quaerebat consilium qua fide et fiducia salvo regno suo rebusque suorum tam copiosus exercitus fortiter armatus intromitteretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:7)
» Hoc dicto, [0442A] Tankradus cum universa sua adunatione, quae secum confluxerat, insignis armis, galeis et loricis, et equis rapidissimis Baldewino in occursum properat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:11)
» Vix dux colloquentem sibi audivit, et ecce in circuitu turris multitudo civium in obsidione et impugnatione confluxit, incessabili mangenarum et sagittarum jactu muros et turris ostia quatientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:17)
Christiani victores ab insecutione et plurima strage inimicorum revertentes, neque ulterius hostem insequentes, eo quod nimium proxima moenia Antiochiae viderentur, et omnium gentilium vires in ea confluxissent, juxta fluvium Fernae pernoctarunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:12)
Repedantibus autem sociis tam in equis quam in pedibus, ex admonitione Boemundi, caeterorumque primorum jam quatuor millia confluxerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION